Latin
TRACT. II. CAPVT XXIX
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 353
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. II. CAPVT XXIX. De aquis stillatitijs herbarum, &quidem siccarum primùm, vbi &de aromatum aquis. Hae sunt quae ex herbis destillantur. Herbarum verò voce intelliguntur quaelibet plantae teneriores, ita vt non tantum herbaceae partes, veluti folia, comae; &c. Accipiantur, sed &radices, &flores, &scapi teneri. Itaque &tota substantia herbaceae plantae potest hoc titulo comprehendi. Legendae sunt pro consilio, tunc cum virtus, quam potissimum quaerimus, est in vigore; &plaerumque Maio mense &Iunio colliguntur, vt lactuca, oxalis, cichorium, fumaria, tussilago, semperuiuium, &c. Flores etiam alijs temporibus prodeunt; &quilibet suo est legendus &ad aquam parandus. Sic est de radicibus &reliquis. Quaedam tamen etiam immatura queruntur, vt oliuę, omphaces, iuglandes, vuae acerbae, &c. Destillantur omnes penè in balneo, vel fornace cacabaria calore sicco temperato, ad exemplum aridarum &succulentarum. Herbae aridae tusae perfunduntur aqua fontana, vel propria annicula si ad manum est; idque maximè si sunt qualitatis frigidae humidae; sin calidae siccae; vino potius; aut aqua roris Maij, si propria desit; quidam tamen etiam fontanam addunt; copia menstrui tanta sit, vt saltem irrigentur pro maceratione. Sin plus affunditur, non tota quantitas est abstrahenda. Irrigantur quantum satis. Facta maceratione per horas 24. de stillantur. Ita fit aqua schoenanthi secundum Tabernaemontanum: Recipe schoenanthi incisi &puluerati vncias sedecim. Ponantur in cucurbita vel vesica. Affunde aquę fontanae libras totidem. Macera per triduum in balneo, vel fimo calente. Destilla per cineres vel stusam siccam, donec exierint librae octo. Reliquias abijce. In destillato macera denuò pulueris schoenanthi vncias sex; per horas viginti quatuor in balneo. Destilla libras sex; quas repone. Si placet vinum addere, affunde ad duos digitos; &si imbibitur, adauge. Potes etiam stratum ponere, idque aspergere vino, &inijcere stratum nouum, idque iterum aspergere; &sic vsque adiustam altitudinem. Facta maceratione destilla. Cum videris alembicum nebulosum fieri, conijcies phlegma scandere. Itaque tunc est cessandum. Ad modum schoenanthi destillatur siccum, pulegium, mentha, eupatorium, &c. Item surculi arbusculorum ex roremarino, spicanardi, &c. Eodem pertinet &quicquid est aromaticum, vt radices, cortices, ligna, semina, fructus, folia, flores, &c. Sic concinnatur aqua cinamomi &similium, &c.