Latin
AQVA CINAMOMI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 354
Unproofread scanNot analysed yet
AQVA CINAMOMI. Recipe cinamomi optimi, fractique, tunde in mortatio aspergendo aliquid aquae rosaceae. Pone in cucurbitam vitream. Affunde ad libram cinamomi ciuilem, mensuras duas aquae rosaceae, &maluatici sesquimensuram. Macera in calore per triduum indies semel agitando. Destilla in balneo. Aquam primam seorsim cape: est enim optima. Secundam item seorsim, vt &tertiam. Secundae vsus potest esse ad macerationes pro menstruo. Exit &quarta coloris rubri: sed in cineribus vel arena. Vel ex sententia Cratonis: Cinamomi festucas loca in sacculo; suspende in olla vel cucurbita super aquam, quam tamen non attingat. Olla ponatur in aquam feruentem, vt &ea aqua, quae in olla est, bulliat, &vapore benè irriget cinamomum in sacculo. Tere postea, &si opus est, adde aliquid aquae vt pasta fiat. Destilla in balneo. (Quidam macerant aqua boraginis vel rosacea, vel melissae, buglossae, endiuiae, &c. Quidam ad scobis libram vnam, affundunt aquae sesquimensuram, &per gradus ignis destillant aquas quatuor. Prima est cinerea, secunda lactea, tertia incipit flauere, quarta erubescit. Alembicus refrigerandus est pannis madidis. Nonnunquam in vesica ahenea destillatur; sed cauendum est empyreuma. Aqua lentè lento igni debet profluere.) Ad exemplum aquae cinamomi destillantur &charyophylli, nux moschata, &similia. Ita sit aqua ligni guaiaci: Scobem eius aquae fumariae macerando, &postea destillando in balneo. Huc pertinent &ossa &cornua, quae similiter in scobem rediguntur, &in sua aqua vel vino macerantur, destillanturque. Aqua radicis angelicae: Radicis angelicae optimae, recentis, siccae libram, contunde crasse. Loca in vase vitreo, &affunde aquae fontanae tres mensuras. Macera vase clauso per sex dies. Destilla in arena per gradus primum &secundum. Cum mensura vna exit, cessa. Si perrexeris, sequetur oleum cum phlegmate. Sunt &alij modi. Ita aqua rad. Iridis aut gentianae: Affunde vinum ad duos digitos. Digere ad vaporarium per mensem. Destilla in balneo. Recipe radic. pyrethri, macera in aceto, vel spiritu vini, destilla in cineribus. Recipe grana iuniperi, vel lauri baccas, tusis misce vini fecem. Destilla post digestionem. Sic &plantae siccae, absynthium, serpillum, ruta, &c. Aliquo dictorum modorum apparantur, &absynthij summitates macerantur spiritu vini, &per vitrea organa destillantur, destillato additur maluaticum.