Latin
TRACT. II. CAP. XXXIX
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 384-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. II. CAP. XXXIX. De vitriolo. Vitriolum est lapillus congelatus ex succis metallicam naturam, sulphuream scilicet aluminosam &aeream, aliorumque metallorum quodam modo obtinentibus, consistentia vitrea. Et quia potissimum ex minera aeris succus ille profluit, percolata nemape per eam aqua fontium, aut pluuiali, inde aeris seu cupri potissimum naturam est adeptus; chalcantumque vsitatè &cuparosa appellatur. Vitrioli verò nomen generalius, etiam ex aliorum metallorum mineris extractam glaciem vitream comprehendit. Fit non ex mineris metallorum duntaxat, sed &ipsis metallis resolutis. Ex mineris efficitur ad modum naturalem, quem Galenus in fodinis Cyprijs conspectum descripsit. Tusa minera perfunditur aqua copiosa; agitatur diligenter, &sinitur donec succus sit assumtus. Postea colatur ad purum. Colatura sinitur sedimentum facere. Quod aqueum est vel abstrahitur per siphunculum, vel emittitur per epistomium certa distantia à fundo factum; vel tollitur per lacinias. Si tamen aqua per se sat corpulenta est, non opus est ista cura. Reliquum locatum in labris vel vasis suis, quae debent esse vitrea, aut vitrata, aut saltem ex figulina densa &lapidea, sponte sua congelascit: fiuntque vel tessellae, vel rhomboidae, &c. Coagulum exemtum [unclear] soluitur aqua pura, traijcitur per filtrum, &denuò coagulatur: idque repetitur quousque puritas petita respondet. Nonnunquam ad ignem sinitur diuaporare aquositas, vsque ad consistentiam sapalem. Si magna copia quaeritur, vt in vulgaribus officinis, analogia est in vasis &reliquis. Ita &Galenus notauit, quod in labra seu piscinas quadratas figulinas aqua mineralis collecta, ibi temporis processu coagulauerit in chalcanthum, &c.