Latin
TRACT. II. CAP. XXXIX
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 385
Unproofread scanNot analysed yet
VVernherus de Vngarico: Duplex est vitriolum: natiuum pyramidatim spontè concrescens styriae in modum: &factitium, quod ita fit: Pyrites minutius caesus sternitur in vijs fodinarum intra trabes dispositas. Eis simul ac aqua permaduerint, innascitur vitriolum, &pyritę solidati excinduntur ferro. E fodinis itaque caesi &extracti mittuntur in alueolos, &affusa aqua feruente, soluitur vitriolum in aquam viridem, quae colatur in vas aliud vt depuretur. Depurata coquitur in plumbeo labro igni magno ad horas octo. Influente semper eodem liquore vt labrum plenum maneat. Vbi sat crassefactus liquor est, infunditur in cados ligneos, vbi dispositis virgis annascitur. In Hispania necesse est ad succos atramentosos adijcere ferri vel aeris partem, aliàs non coagulant. Minera verò ibi effossa per semestre subdialibus pluuijs &vdo noctis aëre sinitur irrorari. Inde extrahitur succus per aquas. Lixiuium depuratum coquitur: &addito aere vel ferro in ligneis alueis coagulatur. Vitriolum ex metallis puris extrahitur ex eorum croco, vel calce in hunc modum.