Latin
CAPVT XXIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 39-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIII. De Putrefactione. Resolutio commistorum est, cùm partes inter se commistae, reseratis claustris internis, operante calore per humorem, &resoluente discedunt Et haec est via ad praestantissimas Alchemiae operationes, facitque non tam elementa, quàm essentias coelestes ab elementari compositione separatas. Itaque in his &attendere oportet, ne fiat resolutio [GR] καθόλου [/GR], sed duntaxat eò vsque, quò capsulis reclusis exire essentia, in qua crasis substantialis radicata est, possit. Hinc patet in mistis recedentibus magis ab elementari simplicitate; aliquid interius esse praeter elementa, quod etiam incombustibile putant, &im naturali putrefactione nouam substantiam producit, dum consistit. Quod praeter talem essentiam in commisto discedit, vocari solet corpus, elementum, fex, recrementum, impuritas, &c. Quanquiam nec illa essentia ab elementis planè sit aliena, cùm ex ijs sit facta, atque ijs etiam nutriatur, nisi quòd veluti medulla sit elementorum stabili concordia congressorum, &in praestantissimam secundum quamlibet speciem naturam, per compositionem transformatorum.