Latin
CAPVT XXIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 40
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò humor ille quo mediante hic discessus efficitur, talis debet esse, vt substantiae non noceat, sed duntaxat reseret conclusa: &vel extrinsecus additur, vel rei est congenitus: vt sic per eum in apertum producantur, quae antè in abstruso naturae sinu latitabant. Duplex autem est istiusmodi resolutio: Putrefactio, &resolutio per medicinam. Putrefactio est misti resolutio per putredinem naturalem in calido humido. Humorem enim necesse est vincete terminans siccum, agente calore externo: quo facto calor connatus cum humido suo substantiali segregatur à commistis, &homogenian suam seruat consistens seorsim. Itaque si res putrefacienda humore abundat, comminuta in illo ipso sinitur, &ponitur ad digestionem fimi vel balnei calidam, foris scilicet adhibito calore humido: sin ipsa per se humoris parum aut nihil habet (humoris autem actualis) teritur, &proportionali humore conspergitur, inque suo vase ad putrescendum locatur. Solet foris in libero aëre, cùm quid putrescit, expirare calor cum suo humido, nisi quà excipiatur, &consistat. At ars maximè illum seruatum cupit. Itaque vas claudendum est, eatenus saltem, ne fugiat essentia, quod euitatur facilius, si calor externus bene regatur, ne excedat. Huius gratia peculiares ampullae putrefactoriae concinnantur, quae cùm sepultae sint in fimo, exerunt tamen fistulam, quae recludi occludique possit pro re exigente. Tempus putrefactionis, seu periodus, vocatur mensis, quod lunae motum imitetur, qui in aliquibus est triginta, in aliquibus quadraginta dierum, qui peculiariter appellatur Philosophicus, quod in artificio philosophici lapidis usurpetur. Sed &pauciores dies mensem istum conficiunt, qui definiri solent secundum naturam rei, &absolutionem operis. Non enim certus semper numerus est, cùm &res, &artifex, &ministerium, &c. Sint inaequalia. Itaque &industriae artificis relinquitur &experientiae. Nonnunquam non plenaria expectatur putrefactio, sed tanta quanta sufficit: substantiae verò segregatio adiuuatur accessu aliarum operarum. A mense liquor putrefactionis menstruum nuncupatur, estque vel proprius humor cuiusque, vel alius analogus, &saepenumerò aqua. Admonendus tyro est, ne decipiatur [GR] ἀκυρυλογίᾳ [GR] &catachresi autorum, qui saepe putrefactionem nominant, cùm intelligunt macerationem vel digestionem: &saepe menstruum, cùm liquorem macerationis. Est alia putrefactio ambigens inter calcinationem corrosiuam, &putrefactionem, vocaturque putrefactio sicca, &philosophica. Imò à quibus libet nomen habet, cum quibus aliqua ratione consentit, vt sublimatio, separatio elementorum, coctio, solutio, &c. Fit autem in aqua Philosophorum sicca, seu aceto acerrimo, nec est alius rei nisi Solis &Lunae. Haec procuratur interno duntaxat igni in loco concluso, &ab externo calore munito: neque tamen frigido nimis. Nonnunquam &vaporosus calor, isque tenerrimus admouetur. Huius putrefactionis tempus est dierum 40. signum verò, ater color.