Latin
VITRIOLVM STANNI
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 390
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si corporis incolumitas potior est reliquis vsibus, &metallica artificia etiam non Chymicis, vel purgamentis &reliquiis Chymicorum, medicinae magis inseruientium, possunt perfici, apparet aliqua iudicij huius certitudo, sicut &cum idem flos medicinae &metallicae aptè inseruit Tandem inter flores frequentiores sunt primùm flores metallorum, in quibus praecipui flos Solis, flos Martis, Veneris: postea aliorum mineralium, vt antimonij, sulphuris Mercurij, chalcanthi, &c. Extrahuntur &ex vegetalibus quidam. Et artificiales sunt flores, &naturales. De illis hîc principaliter agitur. In naturalibus sunt efflorescentiae, fauillae, fumique nonnunquam, quae naturae sponte, vel aliquo in artificioso impetu caussarum similium existunt: veluti vena quaedam durae pyrita argentei coloris, in aprico iacens florem atramenti albi tenuis cum alumine eleuat: idem album atramentum etiam efflorescit ex chalcitide. Gostariae est sory mistum pyrite, ex quo citrinum &album atramentum floris instar enascitur. Dibae album alumen excoquitur, ex quo efstorescit vitriolum. Melanteria è misy emergit. Kentmannus succinum habuit, ex quo extitit melanteria. Sunt &aliae res floris nomine insignitae, vt chalcanthum aeris florem notat, &interdum ita vocatur aerugo: sic flos asij lapidis est flos salis, halosanthos. flos aeris, qui est vel strictura percussi &dilatati aeris, vel granula inter perficiendum subuolans, seu absistens, flos ferri chalybs aliquando nuncupatur, sicut optima pars argenti, quam per cinabarim extrahunt, vel quae spinarum instar à panibus cum plumbo absistit, &c. Sed tales flores siue naturae sponte fiant, siue in officinis obiter, &non principali intentione, nisi depuratissimi sint, duntaxat materia artificiosorum &essentialium florum, vel etiam magisteriorum esse possunt, cùm vix vuquam inueniantur syncerissimi, quin saepius ex comparatione, vel respectu flores appellantur cum Chymica locutione &iudicio in eorum censu non habeantur, sicut nec qui flores farinae, lactis, arborum, herbarum, &c. appellantur, qui Chymicis sunt res integrae.