Latin
FLORES METALLORVM
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 390-2
Unproofread scanNot analysed yet
FLORES METALLORVM. Fiunt metallis vel in calcem, vel crocum, vel alcool &similia per aquas acutas, vapores acres, cementum, &huiusmodi dissolutis, &nobiliore parte cum salibus eleuata. Metallum solue per aquam fortem suam (aurum calcinatur REGIA). Abstrahe hanc inde, reddeque saepius, quoad satis sit attenuatum. Adde salem ammonium praeparatum via magisterij depurantis, attenuantisque. Sublima in alembicum caecum lege artis, vt cum sale euehatur flos metalli, crassa parte in fundo relicta. Salem postea elue per dulcem aquam destillatam. Hoc modo potest tandem totum metallum eleuari, nisi nimiam habeat, terram, fixamque impuritatem: Sed flos non appellatur, nisi quod praestantissimum primis operibus scandit, puta primò, secundò, tertiò, &c. Est enim repetenda sublimatio pro rei natura. Et idem flos solui potest diuturna digestione in fimo, vel simili loco per deliquium, &tunc acquirit vim quintae naturae, quae cum menstruo suo eleuatur in alembicum, vel per retortam agitur in receptaculum, &sua praecipitatione postea separatur.