Latin
FLORES METALLORVM
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 391
Unproofread scanNot analysed yet
Intelligendum tamen est, quintam essentiam non tantum praeparandi modo distare à flore soluto, sed &subtilitate suae naturae, viribusque. Per crocum sit ita: Corrodatur metallum in crocum vel calcem. Hanc addito sale reuerbera in globo physico, vt insistat superficiei flos metalli. Hunc ab stractum penna segrega à sale, &rectifica. Soluitur &seu crocus, seu calx per deliquium: solutio in digestione lenta coagulatur. Flos obtinet locum superiorem. Itaque antequam totum coagulatum sit, liquorem in aliud vas transfer, &ibidem coagulationem perfice. Quae metalla multum fundunt chalcanthi, eorum flos petitur etiam ex vitriolo eorundem. Quae etiam purissimè sunt elaborata, ita vt sint metalli totius pars florentissima, eorum crocus vel calx etiam pro flore est, vt in auro potissimum. Proinde sigillatim flores metallorum ita conficiuntur.