Latin
CAPVT IIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IIII. De Ampullis. VAsa sunt conceptacula &fornaces. Conceptacula sunt, quae proximè materiam continent. Materia autem vel est res elaboranda, vel aliquid medium, in quo elaboratur, veluti aqua, arena, ferri scobs, cinis: &c: Fiunt autem ex metallis, argilla, &vitro potissimum: praeferuntur vitrea &argillacea firma. Quaedam etiam è ligno conficiuntur ad suos vsus. E metallis plurimum adhibetur cuprum, &stannum, in nonnullis etiam ferrum, aurum &argentum: &cuprea conceptacula aliquando inducuntur stanno. E vitro duplici probè cocto, &bullis carente fiunt conceptacula rerum acrium, &quae diu sustinere debent ignes. Conceptacula sunt duorum generum, ampulla nempe, &olla. Ampulla est conceptaculum magni ventris, desinentis in exitum angustum secundum analogiam. Varietas ampullarum quanquam infinita penè est, excellunt tamen in vsu Chymico cucurbitae, pelicanus, phiola, ampulla recipiens ouum philosophicum, &c. Cucurbita oblonga est è ventre ampliore paulatim in collum exilius producta. Id collum nonnunquam continuum est totum, nonnunquam intersectum, &è partibus complicatilibus factum, quae inseruntur sibi mutuo, &agglutinantur. Est &in aliquibus rectum: in aliquibus retortum: vnde illę vocantur cucurbitae rectae: hae retortae, vel bociae &cornettae, vel cornu musae, &c. Rectae cucurbitae minores, ab vsu separatoriae nominantur. Maiores, quarum collum est amplius, vt inseri brachium possit, dicuntur matulae. Quae ex cupro fiunt vastae, cum collo breuiore, vesicae nuncupantur: &eius formae conficiuntur etiam cacabi è figulina, quorum multitudo compensat istius vastitatem. Arabes Aludelem appellant cucurbitam sublimatoriam colli altioris, plaerumque ex argilla tenaci. Quod si collum orificij est angustioris ac res fert, dilatari poterat mollito vitro aut metallo: plaerumque tamen in vitreis caput defringitur, designato prius circulo per smirin: postea circumposito filo sulphurato sextuplo, &incenso, cùm conflagrauit, gutta aquae frigidae instillata facit vt dissiliat, quod ipsum etiam frigidus aër &halitus praestat. Loco fili vsurpamus ferreos circulos ignitos, quos circumagimus qua parte fracturam desideramus, &frigidam aspergimus. Praefringi &frustellatim forcipe possunt, &limaradi extremitates. Cucurbita recta in pluribus requirit operculum, quod appellant alembicum, &pileum. Hoc quoque variarum est formarum. Quoddam est turritum, vt quos pileos rosaceos &campanas nuncupant. Quoddam rotundè concameratum seu fornicatum instar cranei humani. Quoddam depressum ceu patina. Est &aliud cum limbo, aliud limbo caret. Et adhibetur vel simplex, vel multiplex, vt triplex, quintuplex, &c. Ita vt vel alterum alteri latiore orificio sit impositum, &agglutinatum, vel alterum in alterius caput canalem demittat, ita tamen vt summum sit in fornice integrum.