Latin
CAPVT IIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 5
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia vel rostrata sunt, vel sine rostris, quae appellantur caeca. Rostrata emittunt ex se canalem instar promuscidis, eumque vel deorsum, vt seu è limbo statim propendeat, seu è parte altiore, &interdum hic rostrum est multiplex, vel à capite &vertice sursum instar tubuli, seu tubae muersae, cui postea annectuntur serpentinae. Nonnunquam tamen tuba statim à collo cucurbitae procedit per refrigeratorium annexum, indeque in alembicum rostratum inseritur. Interdum rostra collo inserta sunt, quod paulatim procedendo fit angustius, &in summo tegitur operculo paruo, vel alembico. Pro alembico rostrato est alembicus caecus capax, cum limbo propendente, &epistomium habente ad emittendam aquam. Talis autem alembicus destillatorius est, &nonnunquam habet coniunctum refrigeratorium, quod variis modis conficitur, vel ex vesicis aut corio, vel metallis, &similibus, &c. Idautem habet epistomium, &orificium, vt aqua infundi emittique possit. Alembicus caecus ad sublimandum adhibetur, vt spirituum siccorum concretiones excipiat. Quod si etiam humidi quidam vnà surgant, in vertice pertusum est foramine, per quod illi exeant, aut etiam nimis ignei &tenues emittantur. Est &vsus eius foraminis ad contemplandum sublimatorum conditionem. Appositus est illi conus mobilis ad obstruendum &aperiendum, cùm res postulat. Locum huius alembici supplet interdum galea ferrea, vel olla, nonnunquam cucurbita terrea perforata circa fundum, &obliquè locata. Pro sublimatorio etiam est vas triuentre cum foramine in summo, cuius forma talis: Vsus rectarum cucurbitarum potissimum est in his, quae facilè in sublime scandunt. Retortae sunt, quarum collum parumper à ventre procedit posteaque modicè reflectitur, vt orificium deorsum spectet. Itaque pars circa ventrem instar capitis alembici obtinet, cornu verò pro rostro est: in aliquibus cornu primum deorsum spectat, sed mox reuocatur sursum, excipitque serpentinas. Quaedam in medio ventre sunt lectae in partes complicatiles, suntque hae ex metallis, ne opus sit toties vas frangere. Image1 Aliquibus cornu eleuatur incuruaturque, vt collum gruis. Ita poterat collum obtorqueri, vt tandem sursum reflexum alembicum recipiat fistulatum.