Latin
CAPVT XXIIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 41
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXIIII. De resolutione per medicinam. Resolutio per medicinam est, cùm commista violentè separantur, adiecta re soluente, &quamlibet misturae partem segregante. Eam autem rem è Gebro medicinam nominamus, quanquam &si liquida sit, dici queat aqua soluens. Fit autem perinde ac in lactis per coagulum, acetum, vel similia, secessu. Itaque &Empytiasis opus ipsum poterat appellari. In nonnullis vicinum est coagulationi, quae vnà crebrò fit. Itaque &exempla eadem referri ad coagulationem poterant. In hac operatione maxima vis est caloris interni, &acuminis penetrantis. Itaque &medicina acris est, &subtilis: plaerumque actu liquida, vt insinuare in abdita se possit, &compagem soluere, more ignis. Ea commiscetur rei soluendae in vase suo, &licet aliquando actione mutua, affrictuque exurgentium spirituum, etiam ad feruorem incalescant, tamen celerioris operationis gratia calor quoque externus, sed modicus, applicatur per cineres calentes, vel prunas, aut vaporarium: quin &cùm manu tenentur, fomitem concipiunt: &hoc si medicina sit aqua fortis, &res mineralis, potissimum metallica. Quae mitiora sunt, ad digestionem diuturnam ponuntur, donec soluantur. Quaedam vnà coquuntur vt ebulliant, fitque solutio per medicinam adiutam feruore. Si halituosa res est, aut in magno vase id fiat necesse et, aut aperto, praesertim si nihil de essentia perire potest. Nonnunquam &medicina &res separanda sicca est actu, fusilis tamen, itaque vnà funduntur ad ignem reuerberij vel competentem. Est autem tunc medicina potissimum aliquis fluxuum. Fusa in catinum coniiciuntur, ibique separantur. Euenit hîc vt fugax sit commista impuritas. Ea itaque in aerem redacta sinitur expirare, vt sic concurrat expiratio. Quod hîc relinquitur in fundo vasis, Regulus nominari solet. Exempla talium separationum erunt in venis, metallis, &similibus. Euenit nonnunquam vt commistorum vnum vel alterum tantum soluatur, integro manente alio, vt in separatione metallica, quam quartationem appellant, propter excellentiam auri &argenti, quibus potissimum haec separatio debetur: (ideo autem vocatur quartatio, quòd misturę exauro &argento tantum sit addendum argenti, vt huius tres partes sint ad illius vnam, fiantque omnino quatuor). Hic attendendum est, vt medicina sit talis, ne totum simul soluat, hoc est, ne sit nimis acris, sed analoga parti dissoluendae.