Latin
ELIXYR VITAE
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 415
Unproofread scanNot analysed yet
singulorum ad pondus omnium, quae contemperantur in massam, cuius dosis a granis quatuor ad decem. Item quale est anodynum specificum quod sit ex opij thebaici vncia, succ. arantiorum, cydon. an. lib. ss. cinamomi, charyophy. an. drach. ss. tusa minutim &mista digerantur in clauso vitro calore primi gradus per mensem. Expresso liquori adde moschi scrup. ss. ambrae scrup. iiij. croci vnc. ss. solut. corall. perlarum an. drach. ss. Digere per mensem. Tandem adijce quintae essent. auri drachmam mediam. Praeterea idem author anodynum in diabetica praescripsit ex liquoris (succi) papaueris, hyoscyami singulis vncijs, &succi lolij semuncia: Idem in lib. de Tartaro ad Orexin (feruorem bilis in stomacho) commendat laudanum suum, compertum etiam Camerario illi polyhistori &alijs: at inter fragmenta quinti tomi contra eandem affectionem extat talis descriptio: Recipe rad hyoscyami, sem. hyoscyami, papaueris singulas drachmas, mandragorae grana quatuor, lolij semidrachmam, theriacae q. s. ad incorporationem, de qua massa dosin quatuor scrupulorum praebet. Eiusmodi quidem inquam multa sunt apud Paracelsum, sed num aliud anodynon, sub titulo laudani opiati, agnouerit, praeter specificum, non parum dubij est. Mirari certè subit, si id laudanum opiatum est Paracelsicum, quare anodyno specifico non tribuerit id nomen, cum res penè sint eaedem. Putant quidam diuersas medicinas eodem donatas titulo fuisse. Alij iudicant non recepisse opium illam compositionem, sed hydrargyrum in quo ille opiatam vim, hoc est narcoticam eximiam statuit, &in nonnullis etiam idem euincit vsus. Aliqui eandem in croco agnoscunt, vnde suum laudanum perlarum, ex croci essentia, perlis &alijs depraedicant. Sed statuat quiuis quod placet. Si opium est in laudano opiato Paracelsi, &descriptiones vulgatae aliquid affine habent, anodynum specificum pro vero laudano Paracelsi habuerim. Dicunt quidam vulgatas non esse genuinas, quod plaeraeque auro careant, quodque nimium habeant alterci. Sed nec Paracelsus semper adiecit aurum, &de alterco tum ipse, tum Dornesius &alij asseclae longè praeclarius sentiunt quàm nostri Medici, quanquam in specifico anodyno non inueniatur. In Philonio verò apud Mesuen duplum est hyoscyami ad opium. Itaque ex Paracelsi mente fortè plus debebat poni succi alterci quàm opij, (praesertim cum hoc &peregrinum sit, &ad nos rarò sine adulterio perueniat, quorum vtrumque accusant Paracelsitae. )Multae sunt nostrorum compositiones ad laudanum istud, nec ferè est quin iii sibi fingat ponderibus, additamentis, aut subtractionib. nouam quam depraedicet. Sed omnes natas iudico ex fama partim, partim ex imitatione Philonij, in quo item principales partes sunt hyoscyamus albus &subduplum opij, cum croco, castorio &c. (Itaque Crato negabat laudanum esse aliud quam Philonium quoddam) partim quod alter alterius descriptionem mutaret, ne crederetur aliunde profecisse.