Latin
ELIXYR VITAE
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 416
Unproofread scanNot analysed yet
Zuingerus ostendit se vti eo laudano, quod Keckius pharmacopola Francofordicus confecit, &sic habet: Specierum diambrae vnciae duae, spiritus vini ad tres digitos. Fiat extractum. Opij drachmae sex, mumiae semidrachma (apud alios scrupuli duo) succi hyoscyami inspissati vncia (alijs referentibus semuncia) mista digerantur biduo. Postea de illo extracto affunde partem, &imbibe paulatim totum quod sesquimense fieri potest. Adde essent. coral. rubeorum, succini albi bina scrupula, esse croci scrupulum, spiritus vini quantum satis. Digere. Tandem adijce moschi, ambrae grana duodena (alij moschi quindecim, ambrae duodecim) misce. Ad Adamum Seilerum refertur quòd extat in 3. lib. epist. med. à Scholtzio editarum, cuius descriptio talis, referente Osteuio, &commendante: Recipe sp. diambrae vncias duas, infundantur vini spiritui ad digitum vnum diebus 14. Adde opij drachmas sex mumiae drachmam mediam, succi hyoscyami vnciam, coraliorum rubeorum, carabes bina scrupula, croci scrupulum moschi grana sedecim, ambrae grana duodecim. Affuso rursus vini spiritu ad latum digitum digerantur ad fornacem per mensem, indies commouendo. Seilerianum hoc primo intuitu nihil differt a Keckiano, nisi modo praeparationis. Sed fortassis ille artificiosus Chymicus ita est occultatus, sicut &in alijs. Tale est quod Brunnero asscribunt, quod capit spec. diambrae vncias sex (fortassis ex errore describentis) opij drachmas sex, succi hyoscyami vnciam. Extrahitur tinctura, cui adduntur succini albi, coral. rub. bina scrupula, croci scrupulus, moschi grana sedecim ambrae decem. Andernacus magis variat: Opij drachmae duae, mumiae grana tria, suc. radic. hyoscy. semidrachma. Insolentur mista per dies quatuordecim. Postea imbibe spiritus vini quintae destillationis, quo extracta sit sescuncia diambrae, libra vna. Adde essent. coral. rub. suc. falerni singula scrupula, vnicornu grana quatuor, moschi granatria, croci orientalis scrupulum. Banisteri nomine hoc in manibus studiosorum est: Opij sex vnciae, suc. radicum hyoscyami vnciae duae, dissoluantur in vini spiritu (fiat extractio) adde croci drach. duas cum media, coraliorum praeparatorum sesquidrach. suc. albi drac. ij. solutionis perlarum scrup. duo cum dimidio, mumiae scr. ij. ambrae scrupul. medium, musci vnum scrupulum, vnum item foliorum auri, olei nucis mosch. guttas viginti quatuor, olei anisi grana duodecim. Fiat opiatum. Quae hic integra nominantur, possunt etiam ad magisteria vel extracta adducta intelligi. In Phorcensi pharmacopolio talis dicitur in vsu esse compositio: Opij purgati, succi hyoscyami senae drachmae, extracti mumiae drachma, solutionis coraliorum, &perlarum, carabae albae bina scrupula, essentiae croci scrupulum, moschi Alexandrini, ambrae chryseae singula semiscrupula, spiritus vini, specierum diambrae sescuncia infusa, alterati quantum satis ad massam. Alia descriptio anonymos non contemnenda: Specierum diambrae, opij singulae vnciae, infundantur in spiritus vini quantitate sussic. Postea suc. rad.