Latin
CAPVT XXV
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 44
Unproofread scanNot analysed yet
Quaedam etiam apertè calcinantur, sed prunis nihilominus tunc in ollam suo tempore iniectis, vt reuerberatio absoluatur. Tempus calcinationis est, donec aequaliter &vndiquaque res sit calcinata. Quod si inaequalitas obseruatur, redeundum ad ignem est. Calcinatione hac abutimur nonnunquam ad colores aliaque facienda, quibus tamen calcinationis actus est coniunctus, veluti cum funes in olla clausa reuerberantur, donec fomes niger ignium concipiendorum fiat, quod ipsum etiam efficitur in lignis salignis, fungis arborum &similibus, &nominatur combustio potius quàm calcinatio; quemadmodum etiam tostio, &vstio quidam gradus sunt ad calcinationem. Ita cum è cerussa quae per se calcis species est, fit minium eodem labore. Appellatur autem tunc duntaxat reuerberatio simpliciter, denotatque ignis gradum adhibitum operi exaltatorio. Et ibi subsistitur intra finem calcinationis verae, hic proceditur etiam vlterius.