Latin
CAPVT XXVII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 44-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXVII. De calcinatione speciali. Calcinatio per reuerberium est duplex: calcinatio specialiter dicta, &cinefactio. Calcinatio specialis est, qua principaliter dicta calx in combustione reuerberante efficitur. Itaque &Graecis aptius appellari poterat [GR] τίτάνωσις[/GR] quod [GR]τίτανον [/GR] [unchecked] efficiat, cuius species quaedam est, asbestos, quam irrestinctam seu viuam è calcario lapide confectam nominant. In hac vel res solitaria calcinatur, vel cum additamentis combustionem penitus adiuuantibus, vt sunt sulphur, nitrum, &c. Quae tunc adijcimus, cum valida admodum est indomitaque rei compages. Alioquin volatilia citius dissiparentur, quàm à flamma vincerentur fixa. Sed spiraculum debetur nitrosis, vt vas fit tutum. In nuda quidem fornace calcinantur lapidum farragines, sed vbi preciosa est materia &pauca, fortesque spiritus, non tantum vas firmum adhibemus, sed &id firmissimo loricamus luto, &ferramentis constringimus. Quaedam etiam inter ex cauatos lapides item ferro coarctatos calcinantur. Singularis quorundam calcinatio est per difflationem, vt cadmiae glebosae, marcasitarum, stibij &similium. Quod si calcis species non statim emergit, aqua vel aceto exusti lapides resperguntur. Nonnunquam &in aëre humido diffluunt.