Latin
CAPVT XXXV
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 51
Unproofread scanNot analysed yet
In reliquijs si quid essentię restat, eae irrigantur nouo humore, cale fiunt, &denuò exprimuntur, quanquam in aliquibus non opus est calefactione, sed duntaxat aspersione &maceratione aliqua. Si expressio extrahere totum nequit, succedit ei operatio alia extractoria, quandoquidem nihil essentiale neglectum cupimus: &sic succedit ei destillatio, calcinatio cum filtratione, coagulatione &similibus. Cęterum preli compendia sunt plurima. Quae leuius exprimi debent, linteo inclusa vtrinque obtorquentur digitis: vel inter quadras tabula sue alias coguntur. In hunc vsum etiam tabulae laeues, metallicae, ligneae, lapideae: item forcipes cum dimidiatis globulis, similiaque comparantur. Nonnunquam in cupas coniecta res molaribus oneratur lapidibus, &c.