Latin
CAPVT XXXVIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 51-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXXVIII. De prolectatione &sublimatione. Prolectatio est extractio per attenuationem partium subtilium, ita vt rarefactae inclinatione suae naturę à crassioribus in diuersum ferantur, ibique consistant. Itaque etiam eiusmodi res, è quibus aliquid prolectamus, attenuatoriae vocantur, seu rarefactiles: &antequam consistar prolectatum, vel igneum, vel aëreum, vel aqueum efficitur, vt ita mediante horum elementorum forma fiat prolectatio, &absistat à terreis fixis, vi leuitatis suae vel fluxus. Principaliter ita extractum est essentia. Inuertitur tamen nonnunquam opera, vsumque praestat conuersum, vt essentia subsistat, euocetur verò alienitas. Cùm item essentiae coniuncta sit virtus, qua res vinere dicitur, seu in vigore esse &valere: id à quo extrahitur, remanens in imo vasis, caput mortuum è contrario nominatur, qua tamen voce designatur nonnunquam &essentia subsistens in fundo. Saepenumerò etiam id quod prolectum est, capiti mortuo redditur, quod vocant cohobare. Id cùm sit, plaerunque teritur fex, seu caput mortuum, &humore imbibitur paulatim, vnaque maceratur, vel si non est humidum, permiscetur conterendo. In adhaerentibus validè, id est cum vasis iactura. Fit &caput mortuum interdum materia salis. Vis proliciens est calor, qui adhibetur secundum operis modum, reique naturam &scopum artificis variè. Ita materia opusque semper vas suum requirit, idque compositum plurima ex parte. Et quędam primo statim opere sat sunt pura, alia elaboranda sunt saepius repetita, seu eadem, seu affini operatione. Porrò duplex est prolectatio: Sublimatio &destillatio. Sublimatio est cùm extractum in sublimem vasis partem agitur, ibique subsistit.