Latin
CAPVT XXXVIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 52
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque per hanc potissimum essentiae volatiles quae ascendere possint, fiunt. Sed &conuersim adhibetur ad praecipitandum, qui modus nominatur fixio sublimatoria, seu per sublimationem. Deinde etiam coadunatio quaedam &commistio fit per eandem, ita vt quod eleuatum est, subinde remisceatur ei quod in fundo mansit, atque ita vna figatur, vel duo diuersa vnà eleuando incorporentur mutuò. Succedit postea sublimatio etiam calcinationi, exhalationi, &similibus, quorum munere interim perfungitur.