Latin
ALCHEMIAE LIB. I
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 55
Unproofread scanNot analysed yet
Aut in fornace reuerberij vel anemia ouum Physicum cum materia ponitur, adhibitoque igni subtus potius, flos eleuatur, &vt ille modus in lignosis vsurpatur, ita hic in mineralibus magis. Addi plaerumque solet adiumentum eleuatorium, veluti sal ammonius in stibio. Quod sublimatum est, abstrahitur penna, &eluitur. Idem etiam nonnunquam fit in aludele cum alembico caeco: &saepe coniunctum est cum Eparsi, quibusdam partibus, quae scilicet sunt spirituo siores, ad summum ascendentibus, quibusdam capitis mortui extremitati insistentibus. Est &cum tardo caloris motu longo tempore in superficie efflorescit pars substantiae subtilissimae: &hoc procurat artifex per naturam potissimum. Ita enim è lapidibus metallicis existunt metalla pura puta: ita è succino succus nobilis, &c. Sic resinae ex arboribus, muscus ex cranio, &c. Hoc autem coniunctum plaerumque est cum putrefactione sicciore, in qua calor connatus &humidum insitum euocatum foris consistit. Epipolasis humida est, cùm è re in humore excedente collocata, sublimatum enatat emergitue vsque ad summum, vbi subsistens apparet. Itaque &sublimatio per enatationem seu emersionem appellari potest. Adiuuatur autem hęc leuitatis naturalis inclinatione, &dissidio diuersarum substantiarum: &procuratur per calorem non modò actualem, sed &potentialem. Ibi quidem cum elixatione, rebus prius comminutis, est: hîc autem cum corrosione. Sed &cum in aqua res putrescit, euenire istud solet. Itaque mini strant hîc elixatio, putrefactio, &corrosio, concurrente comminutione, maceratione, digestione, &similibus. Erodentia autem sunt potissimum aquae soluentes vt lixiuia acria, spiritus vini exacerbatus, aqua mellis, acetum destillatum, aqua fortis, &similes in quibus delectum esse oportet ratione vsus. Humor verò elixationis est aqua quaeuis, &oleum. Item vinum, &nonnunquam pinguedines pro rerum natura. Ita quod in abdito naturae complexu detinebatur, per calorem liberatur, &in humore ad diuersam fertur regionem: vnde abstrahitur, eluitur corrigiturque vt decet: sicut in oleis &tincturis praecipitur. Famosissima hic est Philosophica sublimatio per aquam permanentem, seu acetum acerrimum, quam &ignem gehennae appellant. Ea est cum amalgamatione, &peculiaris electro metallico, nec indiget semper externo calore, nisi fortè modestissimo. Affinis autem est ei sublimationi, qua Vistadius facit auri quintam essentiam, quanquam hoc non fiat sine calore feruido.