Latin
ALCHEMIAE LIB. I
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 56
Unproofread scanNot analysed yet
Notabis, quod, vt occultent hanc sublimationem, dicant suam sublimationem non esse in altum eleuationem, sed nobilitationem, qua ignobile exaltetur ad praestantiam summam. Neque verò taedium obrepere oportet, quod non simul totum eleuetur repente. Quorundam ea natura est, vt paulatim emergant tempore longo, idque mutatis non rarò menstruis, dum tam arctè occlusa est natura, vt citius obtundatur vis resoluentis, quam reseretur claustrum. Et vt tunc renouando humor est, ita quoque particulatim abstrahendum sublimatum, seorsimque colligendum, donec nihil relinquatur praeter feces, seu caput mortuum proiectile. Porrò illiusmodi sublimatio famulatur dilutioni interdum, &distractionibus, dum confusae diuersae substantiae per sui temporis quietem sinuntur discedere, &postea separantur. Cognata emersioni est eleuatio vini per mediam aquam, qua simul fit detersio acrimoniae &dilutio. Vas aqua pura plenum proportionem habens ad vinum, inuerso ore immittitur in subiectum calicem vino impletum: illo descendente hoc eleuatur. (Solet &super seriis seu dolijs fieri, sed vitiatur vinum dolij, aqua descendente.)