Latin
CAPVT XLVII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 65
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLVIII. Descensoria destillatio per lignum. Qvartus modus hic est: eligitur lignum porosum, &torno excauatur in formam vasis, cuius fundus sit rarus &penè perspicuus. Refert autem ex quo sit ligno: nam transiens liquor eius vim assumit. Fundo subijcitur olla recipiens, &agglutinatur. Calor lentus supra &ad latera accommodatur. Liquor transudat per lignum. Si ollam istam ligneam illeueris alumine, non facile ab igni corrumpetur. Loco ollae globum philosophicum conplicatilem vsurpa, vel etiam figulinam futim, qualis in separatione aquarum salsarum aut lutosarum vsurpatur. Est &cum cerea patella orificio ollae ligneę obijcitur, atque ita inuersa illa per ceram fit destillatio, quę tunc suscipitur potissimum, cum aliquid alterationis simul à cera quaerimus. Posse verò transudare liquorem, arguit modus separationis aquae dulcis à salsa marina, per capsulam ceream vndique clausam. Adhuc de solutione. Coadunatio sequitur.