Latin
CAPVT XLIX
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XLIX. De coadunatione, vbi primum inceratio. Coadunatio est elaboratio qua vniuntur disgregata. Appellatur nonnunquam speciei excellentioris nomine coagulatio; vnde extitit illud philosophorum dogma, quod chymicum artificium in solutione &coagulatione consistat, quo tamen respicitur ad lapidis mysterium potius. Ita coadunatio est solutionis reductio in his in quibus fieri potest. Eius species sunt duae: compositio &coagulatio. Compositio est diuersorum coadunatio. Estque mistio, &conglutinatio. Mistio est compositio per minima vndiquaque. Huius 4. sunt species: