Latin
CAPVT L
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 67
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LI. De Colliquatione. Colliquefactio est plurium fusilium in igni ad vnum compositum per igneam eliquationem commistio. Fusilia autem eiusmodi seu liquabilia sunt metalla, lapides fusiles, gemmae, pinguedines consistentes, &c. Et colliquefactione permiscentur similia, veluti metalla inter se gemmarum partes, vel species item inter se, &sic pinguedines diuersae. Quae verò distant naturis, non miscentur, vt adeps, &metallum, glacies &crystallus lapis, &c. Vtuntur artifices hoc opere ad conflanda vitra, gemmas faciendas, metalla contemperanda, &c. Res positae in diuersis catinis in reuerberio, vel sufficiente calore funduntur, fusae confunduntur, vel totae, vel partim. Vel etiam simul in partes fractae in eodem imponuntur vase, &fusae si non ingrediuntur mutuò, commiscentur instrumento, vnco scilicet, fitque in testa. Nonnunquam priori fusae posterior integra summittitur, comminuta tamen potissimum. Nonnunquam eliquatum vtrumque descenditur, &confluendo vnitur. Si quid inter colliquandum peregrini incidit, à concretione tollitur. Spectatur enim hoc potissimum, vt homogenia substantiae fiat.