Latin
CAPVT LII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 67-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LII. De Confusione quae est Synchesis. Confusio est commistio actu liquidorum, quae per se fluere possunt. Itaque &consistentia tum partibus, tum toti aquea est, seu fluida. Quae enim eliquata fluunt, posteaque confunduntur, vt pix &cera, vel resina, &c. Principaliter sunt colliquationis, licet mini stret illis confusio obiter, cùm &sine confusione possent congredi. Confunduntur autem vera confusione qua fiat commistio, ea quae sunt inter se familiaria, vt oleum oleo, aqua aquae: ita succi ad se procliues. Oleum aquae confundi ad mistionem nequit. Itaque vnio mistilium requiritur. Vsus huius illustris est in vniendis gemmis, metallis per liquores calcium confusos, &reductos. Sequitur enim confusionem hanc nonnunquam ALCHEMIAE LIB. I. coagulatio, veluti cum diuersorum salium solutiones confunduntur, &postea coagulando in solidum reducuntur. Famulatur hîc nonnunquam fusio vel deliquium in altera parte: veluti cùm oleo liquata cera infunditur &commiscetur, vt fluxus maneat, vel soluto sali, aqua. Pro confusione interdum destillatio est. Cùm enim liquores diuersarum rerum ad vnum confundendi essent, atque ideo prius separatim extrahendi: etiam primùm statim res incorporatae vnà destillantur ad compositum humorem. Pro eadem etiam est deliquium, seu descensio per tabulam.