Latin
CAPVT LII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 69
Unproofread scanNot analysed yet
Alioquin vulgare est instrumentis inuncta glutine loca cogere, &sic relinquere, donec gluten exiccatum commissuram solidauerit. Peculiaris est inauratio &argentatio per amalgama, quod calefactum expresso hydrargyro abundante, inducitur raso prius loco, vel fumigato per sulphur. Hydrargyrus tollitur exhalatione, color restituitur coloritio. Bracteae nonnunquam etiam per vernicem, vel similia agglutinantur. Est &vis aliqua glutinandi in frigore &siccitate extrema. Affinis glutinationi est coagmentatio per liquata, quibus ingeruntur pulueres, &postea concrescere sinuntur ad frigus, vel etiam diuaporante humore in calore. Famulatur enim hic coagulatio, &inspissatio. Ita lapidum pulueres resina miscentur, fitque pasta, cui includunt numismata &alia. Solidescunt haec simul in lapidem. Nec rarò liquor marmoreus insinuat se in lignorum poros penitissimè. Diuaporante postea humiditate, veluti in lapidem versum lignum conspicitur. Sic ars Pharmacopoeorum conficit varia ex sacharo: ceromata facit, pilulas, &similia, quae viscidis succis, vel pici, cerae, &c. Includuntur, &ferruminantur mutuò. Ita natura glutinans arenas, &visciditates fluminum compingens, lapides rudes gignit. Huius loci etiam est illiquatio terrarum cum metallis, vt cum cadmia, cupro remiscetur, quae nihil aliud est, quàm glutinatio per minima: &retinet suam substantiam vtrumque, vt indicat reductio, tantumque alterum altem assistit, &ab eo coercetur. Ita coadunantur diuersae substantiae.