Latin
CAPVT LII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 68
Unproofread scanNot analysed yet
Quae enim seorsim soluta confundi debebant, etiam vnà in tabulam poni, soluique possunt, &inter destillandum corriuari, quae res facit, vt colliquatio, &confusio admodum sint affines. Ita in deliquio embaptico simile quid confusioni accidit, vt cùm sacharum, manna, &c. Aqua soluitur, &simul ei veluti confunditur. CAPVT LIII. De Conglutinatione. Conglutinatio est per glutinum compositio, manente natura conglutinatorum. Itaque &reductio hic est, seu restitutio in integrum. Glutinum autem pro natura cuiusque varium est, &dicitur hîc omne quod visciditate tenaci compingit alterum alteri, aut etiam coercet: veluti gluten taurinum, viscum, ichthyocolla, gummi varia, albumen ouorum, pastae farinaceae, viscum plantarum, sacharum, cera, varia lutamenta, metalla, siue eiusdem, siue diuersi generis, intritum, &c. Vsus huius excellens est in ferruminandis metallis, componendis gemmis, solidandis vitris, vniendis lapidibus &c. Fit nonnunquam ferruminatio ad ignem, nonnunquam absque igni, elicito tamen calore eliquante ex materiae potentia. Inseruit enim glutinationi potissimum fusio, &postea diuaporatio, aut concretio: in aliquibus ministrat dilutio &impastatio. Ferruminatio continuans eiusdem metalli fracturam, aut etiam commissuram diuersorum, peculiariter fit per fluxum: quanquam &ignita, &aliàs dilatabilia, sicut aurum &argentum, cogi possint malleis, vtrobique tamen accidit quaedam colliquatio extremitatum. Non enim tota fluere debent, sed extrema duntaxat. Itaque probè componuntur, &asseminato vel allito fluxu, ignis admouetur. Cùm fluit seque insinuat fluxus, emollescunt, colliquescuntque simul extrema labia, &sic vniuntur. Ne excidat fluxus, solet capsa è luto coerceri, relicto tamen prunis loco. Idem fit cùm calor potentialis est. Relinquitur enim foramen instillandae aquae, quae calorem suscitet.