Latin
CAPVT LVII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 73
Unproofread scanNot analysed yet
Exempli gratia: Herbae recentes suo succo madidae, è quibus destillatione elicienda essentia est, macerantur triduo: siccae vino respersae, septendio: semina &aromata dimidium mensem: Radices per mensem, si quidem sunt siccae: mineralia per mensem philosophicum, qui est dierum quadraginta, aut etiam diutius, pro firmitate, &ratione menstrui. Quaedam bis macerantur aspersa vino graeco, vt aromata aliquando, quae irrigata vsque ad siccitatem digeruntur: post puluerata, &denuò conspersa, macerantur secundò. Ita soliditas &raritas etiam discrimen facit. Aquae destillatae digerendo ad solem, rectificantur per medium mensem, vase clauso, ita vt duae partes sint plenae, tertia vacua: &nonnunquam arenae infodiatur parte vitri tertia, id quod in frigidis potissimum spectare iubent artifices. Calidae verò aquae &olea rectificantur in arena frigida, item tertia parte sepulta, &in cella vapida per mensem. Si humor alienus est addendus, talis esto, qui digestionem iuuet citra corruptionem substantiae. Et hic si est alienior, separatur officio peracto: sin paucus, &familiaris, aut etiam alterabilis in naturam digesti, relinquitur. In densis is est acrior, &nonnunquam etiam erosiuus, vt acetum, aqua mellis, vini spiritus, vinum forte, &c. In alijs mitis, vt aqua destillata pluuia, rosacea, &c. Nonnunquam oleum certi generis. Interim quae alienae naturae sunt, &per digestionem secessum fecerunt, separantur. Digestio etiam elutioni &dulcorationi succurrit. Itaque per vini spiritum prius acredinem eluimus è pulueribus seu calcibus, per aquas soluentes praeparatis: postea per dulcem stillatitiam edulcoramus, vtrobique factis digestionibus &repetitionibus quot opus est. Semper autem vbi menstruum acre factum est, abstrahitur reposito alio, donec non amplius mutetur noxia qualitate. Digestio concurrit &cum inceratione, &extractione essentiae. Nam per eam à menstruo assumitur essentia, &vnà segregatur, vt in his quae per oleum sunt extracta, quae exceptam essentiam reddunt vini spiritui, à quo postea iterum separatur. Ita in succis &aliis.