Latin
CAPVT LVIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 73-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LVIII. De Circulatione. Circulatio est liquoris puri, per circularem solutionem, &coagulationem in Pelicano, agente calore, exaltatio. Liquidarum enim rerum quae attenuari, seu resolui in aërem, indeque vicissim in liquorem redire possunt, est tantum: &sequitur potissimum extractiones, quibus fiunt essentiae. Itaque &rectificationis officio non rarò fungitur, cum per eam non tenuiores duntaxat euadant liquores, sed &puriores, efficaciores, magisque perspicui. Concurrunt in eius administratione operationes plures, veluti Digestio: (vnde interdum digestio in pelicano &circulatio sunt pro eodem). Sublimatio, destillatioque vicaria. Nam quod specie vaporis vel aëris in vade eleuatum est, postquam frigore loci coagulauit, &constitit, defertur iterum, de stillatque: &sic etiam coagulatio quaedam vna sit, &resolutio rarefactoria.