Latin
CAPVT LX
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 75-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LX. De proiectione. Proiectio est per medicinam super re mutanda proiectam, cum repentino ingressu &mutatione, exaltatio. Conuenit cum fermentatione, quòd rem intus in subsstantia mutet; differt autem quòd non fiat cum digestione lenta, qua paulatim mistilia alterantur &crasin accipiunt; sed violenta penetratione facta, quasi in momento ingressus, transfiguret. Vocatur etiam illa medicina non fermentum, sed tinctura: vnde &ipsum opus denominatur aliquando. Est &haec potissimum metallorum, &fit per medicinam animalem, quae naturam metallicam excellentissimo obtineat gradu, possitque in id vertere metallum ignobile, ex quo ipsa est extracta.