Latin
CAPVT LX
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 76
Unproofread scanNot analysed yet
Modus eius est duplex. Cum enim ad eam naturam sit redacta, vt ad calorem instar cerae diffluere, &se immergere vndiquaque in metallum reseratum possit, reseratio autem haec fiat vel per ignitionem, vel fluxum: hinc fit primus modus, qui &ipse est duplex. Nam super lamellam metalli ignitam, si quidem ignescere potest, disseminatur puluis, vel si ad oleum redacta est medicina, immergitur, aut ipsum aspergitur. Deinde potest &fundi metallum, fusoque immitti medicina. Alter modus est cum metallum in hydrargyrum redactum, vel cum eo amalgamatum, vel etiam ipse hydrargyrus calefactus globulo eius medicinae immisse transmutatur, id quod plaerumque fit in catino triangulo super fornace anemia. Huic quoque coniuncta est fixatio, si quidem medicina est fixa. Suc cedit ei fulminatio, si nondum purum est metallum. Vicina est proiectioni, metallorum aliarumque rerum coloratio, per medicinam [M] ψελλιζομένην ἡ ἐπαμφοτερίζουσαν [/M] (vt loquitur philosophus in I. de ortu textu 90.) quae sit formalis potius quàm materialis, ad rem tingendam analogam. Et plaerumque si fusilis est, eliquatur, iniectaque tinctura permiscetur vndiquaque. (Aliàs etiam commacerantur mutuò, vbi specie liquoris est tinctura, ibi plaerumque aut puluis, aut oleum, sed tunc opus vocatur gradatio, de qua in sequentibus.) Famulatur nonnunquam hic cementatio, aut proiectionis officio fungitur. Non autem semper certa quantitas medicinae definiri potest. Itaque iudicio magistri proijcitur vna pars super mille; &si respondet examinibus id quod tinctum est, rata res est, sin minus, exuperatque tinctura, augetur corpus; sin hoc excellit, illa. Quod si infirmior est tinctura, corporis pauciores partes sumuntur, fitque ascensus à septem ad decem, quinquaginta, centum, &c. Nam gradibus in aequalibus illa potest elaborari, vt sit aliàs magis aliàs minus spiritualis. Cum proijcitur super mercurium; etiam praecipitatio nominatur. Per proiectionem etiam fit multiplicatio physica quadamtenus. Tunc enim vna pars perfectae tincturae mille partes corporis amalgamati etiam in medicinam mutat, &c.