Latin
CAPVT LXIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 81
Unproofread scanNot analysed yet
Sed rectius exercitio &vsu ista discuntur, quàm literis. Scito tamen &attende, cum vti voles crusibulis; ea debere antè in fornacula per dimidium horae aut circiter, praevt magna sunt vel parua, calefieri, quod num dextrè peractum sit, ita explora. Calefactae copellae impone massulam plumbi, &excoque. Quod si strepit, &resilit; non dumsatis calent. Itaque diutius in igni eas detineto. Id vocant Germani [G] abgeadempt [/G] vel [G] abgedehmet [/G]/ quasi vapore vel halitu calido vaporatum, afflatumque diceres. Cum examinas veris foecundas, obserua modum excoctionis. Cum enim incipit feruere &fumigare, refrigerandae sunt, mitigandusque calor. Alioquin hoc neglecto vel praetermisso, vix purè excoquentur: &quanquam id aliquando euenit; non tamen est certi &infallibilis iudicij. Nam calor nimius aliquid argento adimit, praesertim si venae sunt diuites. Est &in venarum probationibus attendendum, num, cum iam coqui incipiunt flores per superficiem discurrant. Inde enim conijcere possumus quaenam mineralia sint venis coniuncta. Colores enim illi seu flores arguunt plumbum cinereum, arsenicum, sulphur, hydrargyrum, vel stibium venis commista esse, quae cuiusmodi sint, alias cognosces porrò industria, vt fusores certiores facti in magno opere absque damno laborent, &rectè excoquant torreantque mineras. Pastillo in crusibulo posito fusoque, si fumus in altum consurgit; feruet opus: sin reflectitur caditque, friget. Si materia incipit nitere, ignem intende, ne corrumpatur caloris defectu, praesertim sicubi diues est, quanquam interdum niteat etiam propter impuritates adhuc in ipsa residuas. Si tardè excoquitur, calorem intende, vna atque altera pruna posita in ostiolo superiore. Ita si crusibulum nigredine fuscatur, plumbo combibito, calor augendus est. Praeterea si velut circulus obscurus, nitens tamen quodammodo opus ambit; refrigescet planè. Recreandum itaque est aperto ostiolo inferiore, &prunis admotis crusibulo. Quod si refrixit, particulam plumbi adijce, &iterum coqui incipiet. Hoc itaque facto, debitè iterum refrigera, &sine fulgurare, inuenisque excoctum granum propter additum plumbum aliquantò lenium. Cum instat fulmen, auge calorem, ne quid alluuieculae &halituum è plumbo remaneat, &grauius iusto exhibeat granum. Fulmine facto, relinque materiam parumper an fornacula; remoue autem prunas è superiore ostiolo. Ita fit vt granum rectè possis è crusibulo expedire, &à scorijs liberare. "Haec Fachsius veluti generatim in fulminatione annotauit; caetera in magisterijs specialibus indicantur.