Latin
CAPVT LXIIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 82
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT LXIIII. De coloritio. Coloritium est gradatio coloris per pastam acutam, quam coloritium item nominant. Itaque tingendi quidam modus est, metallis principaliter destinatus. Nec valet nisi in superficie. Non enim altè penetrare potest propter corpulentiam, nisi diluatur liquore copioso pasta, atque ita commutetur in formam lixiuij. Materia coloritij est varia, tum simplex tum composita, eaque vel mitis, vel acris, ita vt etiam erodat quadamtenus. Accommodanda enim est ad metallorum naturam, &pertinaciam eorum quae tollere coloritio volumus. Res simplices sunt, sal petrae, nitrum, sal ammonius, aerugo, chalcanthum, farina laterum, alumen, aeris squama, scobs ferri, sulphur, vitriolum album, sublimatus hydrargyrus, calx stanni, calx marchasitae, sal gemmae, sal communis, sal tartari, &c. Quae contemperantur vel aqua simplici, si mite requirimus, vel aceto, vrina, lixiuijs &similibus, si forte. Facta ita pasta, illinitur metallo, &cum eodem igni mandatur mediocri. Nonnunquam etiam veluti in cemento vnà reuerberantur donec excandescant: postea restinguuntur vrina, aqua tartari, vel simili acuta, pro artificis scopo. Cum colorem exaltare volumus, eliguntur eae pastae quae analogae sunt isti calori. Et nonnunquam ijs etiam aliter colorantur metalla, veluti cum dealbatur cuprum, &c. Sed tunc forma cementationis vsurpatur. Aliàs cum metalli color proprius spiritibus sulphureis, mercurialibus impuris, arsenicalibus &similibus est offuscatus, per coloritium sublatis illis natiuus color enitescit. Itaque &vtuntur eo aurifabri cum in ignibus inquinatum est argentum, vel aurum rubefactum. Est &cum coloritium pro examine probitatis est. Cum enim plaerumque sit erosiuum, id quod nobilibus metallis expoliendis adhibetur, mineralia &metalla inconstantia seu mollia corrodit aut corrumpit. Itaque si illitum auro vel argento sophistico, noxam affert, pronunciatur adulterium. Nominatim id peragunt in coticula: inducunt ei satis latam lineam de auro vel argento, quod spectare volunt: postea imponunt pastam coloritij, &aliquantulum sinunt, si corrosit totum, nihil auri vel argenti veri fuit: sin aliquid, tantum horum inesse pronunciant, quantum restitit. Sed videndum, ne aurum aut argentum quidem sit, sed mollius, quàm pro coloritio. Cauendum item ne lapis simul erodatur.