Latin
CAPVT LXIIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 83
Unproofread scanNot analysed yet
Inseruit coloritium etiam cementationibus pro cemento. Postea vsurpatur item ad caelandum, vt ita sustineat officium aquae gradatoriae. Res caelanda inducitur luto, vel loricatur pasta, quae inhibeat vim coloritij. Qua verò erosam volumus aut caelatam, exculpitur, vt nuda superficies tangatur à coloritio, quod postea inductum relinquitur quò ad satis. Ita non tantum metalla, sed &marmora caelantur. Coloritio aliquando tingunt &lapides, &ligna, &coria, veluti cùm lignum pyri vel pruni calce viua extincta vrina, inque pastam redacta, rubedine tingitur, &c. Coloritium dilutum ad formam lixiuij, acquirere vim transmutatoriam potest, vt in ferro in cuprum mutando: &tunc macerationis fit materia, adque istud opus transit.