Latin
LIBER SECVNDVS
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 85
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SECVNDVS ALCHEMIAE. DE CHYMIA. TRACTATVS PRIMVS DE MAGISTERIIS. CAPVT I. Quid Chymia. CHYMIA est pars secunda Alchemiae, de speciebus Chymiis conficiendis. Species Chymica est, quae per operationes Alchemiae in enchirisi expositas perficitur. Itaque &prior pars Alchemiae huius gratia est, in qua inde sumti modi peculiariter adhibentur ad opus Chymicum perfectum. Paracelsus artem Essatam videtur nominare, eamque solam iudicauit dignam praeceptis, artificiosarum operationum modos disciplinae manuali seu exercitio apud magistros praestantes relinquens. Quae item species Chymica hic vocatur, tropo quodam etiam essentia nominatur, quanquam non desint qui arcana, &astra, &quouis grandi titulo quodcunque quouis modo praeparauerint, appellare non erubescunt. TRACT. I. CAP. II. De magisterio qualitatis occultae, vbi de Magnetismo, &c. Species Chymica est duplex: Simplex &composita. Simplex est quae vno continuo processu ad suam in se perfectionem perducitur proximè ex imperfecto &rudi. Itaque etiam si ante elaborationem multae res commisceri soleant, in aliquibus &sic compositio fieri, tamen pro homogeneo &simplici habetur, quod inde conficitur, sicut ex elementis mistum similare in corpore humano. Illa verò compositio intelligitur esse ex essentijs pluribus iam elaboratis, &non ex rudibus rebus confusis, &ad vnam formam vno processu elaboratis.