Latin
LIBER SECVNDVS
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 86
Unproofread scanNot analysed yet
[M] Oleum ferri non debet amisisse naturam forri, alias perit affinitas Meditare ergo de oleo isto, &reducti lem ferri liquorem specta. Vt sulphur, pix, colophoEt est Magisterium, vel extractum. Magisterium est species Chymica ex toto citra extractionem, impuritatibus duntaxat externis ablatis, elaborata exaltataque. Seruantur itaque hic omnes concretionis naturalis &homogeneae partes, sed ita exaltantur, vt dignitatem essentiarum propè attingant. Vnde &penè eadem relinquitur quantitas seu moles, quam natura per se dedit, quanquam non semper caueri possit, quin cum alienitatibus &foris adhaerentibus nonnihil secedat: &nonnunquam etiam studio propter finem vsum ue certum quiddam negligitur. Ex quibus intelligitur maximè hic valere, quam Physici alterationem nuncupant, &c. Postea etiam generationes, quibus inseruiunt operationes diuersae. Magisterium aliud est qualitatis, aliud substantiae. Magisterium qualitatis est, cùm res formis qualibus elaborata exaltatur: Fitque dupliciter, aut secundum qualitates occultas, aut manifestas. Magisterium qualitatis occultae est, cùm in his quae crasin totius substantiae attinent, tantumque effectis per experientiam patent, exaltatio perfecta est. Ea qualitas si perniciosa est in vsu, in totum aboletur, vel cum aliqua iactura substantiae, &tunc respicitur perfectio illa, quae non in re, sed in vsu rei est. In salubribus vtrumque obseruatur. Si aboleri in totum nequit, reprimitur ita, vt citra noxam possit vsurpari. Magna est huius magisterij varietas: omnino tamen aut in eodem fit virtutis exaltatio, aut translatione in aliud. Excellunt magnetismi variorum generum, cùm res quaedam efficitur sui familiaris attractoria: quibus aduersantur Theamedismi, cùm repellitur infestum. Ita oleo chalybis enutritus magnes exaltatur vi ferri attractoria. Quidam ignitum vulgariter restinxerunt oleo ferri, sed se delusos, euanescente in totum spiritu, in quo anima magnetae est, senserunt. Est hic translatio virtutis in ferrum per affrictum, quo se insinuat spiritus magnetis attractorius, atque ita etiam in ferro munus magnetis exequitur. Quaedam è simili vi attractoria magnetica nuncupata, elaborantur etiam aliter, veluti colophonia, terebinthina, &c. Depurantur, subtilianturque, vt altius penetrent: &ad maiorem reducuntur tenacitatem, quò firmius haereant trahantque. Terebinthina itaque spiritu humido ad iustum priuanda est: resinae siccae in lentum humorem dissoluendae, vt quasi gluten fiat &c. Quaedam assata tunduntur in pultem, vt caepa, radices arundinum, bryoniae, &c. Vt calor actualis subtiles reddat humores &spiritus, &c. Sic farina fit attractoria per fermentationem. NonDE MAGISTERIIS. [sic] Nonnulla etiam sine apparatu magistrali officio suo funguntur, vt scorpius, bufo, phalangium, &c.