Latin
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 91-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I. neque tamen nimia. Imprime in modiolum, qui monacha (mortariolum, orichalceum est, figura catini teretis absque fundo) nominatur; &impulsu monachi (est pistillus orichalceus, à cuius manubrio propendet forma dimidij globi, sed in medio cum tubere prominente, vt foci cauitas imprimi possit in cinerem. Est &aliud pistillum ouiforme in cuius manubrio summo simul est malleus) forma, quod tribus ictibus aequalibus solet perfici (multum autem hoc refert ad fulminationem puram &aequalem.) Cum figuram suam accepit, insperge laeuorem ex tribus animalium calcinatis (comburuntur in reuerberio figuli secundò, teruntur eluunturque vt calx ossium superius descripta, vt tota acredo secedat; postea pars subtilissima funditur cum aqua per manicam Hippocratio, vt colligatur quod leuissimum est, id exiccatum in marmore in laeuorem ducitur. Conueniunt etiam ossa piscium maiorum, vt aselli, &c.) .