Latin
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 92
Unproofread scanNot analysed yet
Ideò autem hoc vt grana fulminata promtè discedant à crusibulo. Vbi inseminasti, deterso monacho, sesquiictu incute, vt probè haereat. Postea exime è monacha, &locatam super villoso panno, exicca inuersim. Ita concinnantur crusibula. Catini triquetri, patellae &alia è luto tenaci, vitraria farina, &fragmentis veterum tigellorum facienda committuntur officinae suae. Fundunt Chymici &tabulas pectorales variae formae pro amuletis, vt ex arsenico, realgare &similibus: aliàs ex electro, &c. Non rarò indigent metallorum extensione, &foliatione, fistulatione item &similibus: quae omnia sunt huius magisterij, quanquam à chrysoplectis &aurificibus, quibus istud opus commissum est, vicariam expectent operam. (Huius loci erat &furnaria constructio, &artificiosa incrustatio; sed exercitio potius quàm praeceptis addiscitur, cum praesertim eiusmodi res inexplicabilem pro vsus varietate habeant rationem; formae verò communiores in enchirisi sint repraesentatae; vnde modus effictionis facilè patet.)