Latin
TRACT. I. CAPVT IIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 93
Unproofread scanNot analysed yet
AVRVM POTABILE. Est aurum dissolutum in suo menstruo acuto, &ad consistentiam liquoris potabilis, vnà manente aliqua menstrui portione, quanta satis, deductum. Itaque &penitus exhausto menstruo, reductile est ad naturam pristinam. Et eiusmodi sunt &reliqua metalla, cum cuique cognata marcasita, excepta proprietate menstrui, reductionis, &solutionis facilioris, &c. In auro menstruum variat pro scopis varijs. Soluitur in aqua regia, sed quae ad vsum medicum internum est suspecta. In externis valeat. Aliàs tutius est solutionem instituere per spiritum salis gemmae; vel salis tartarei, vel aquam mellis exasperatam fecularum sale, vel succum limoniorum cum melle destillatum, vel spiritum vitrioli, &c. (Commendant plurimum eiusmodi auri vires in grauissimis morbis, de quibus Alexius, &c. sed vbi robur naturae petitur, praetulerim auri solubilem calcem, vel liquorem, ex calce vel tinctura factum, qui sit meri auri absque omni peregrino, quanquam Paracelso nil valeat aurum absque corrosiuo. )Praxis ita est: Aurum apprime per stibium &fulmen praeparatum, inque lamellas vel folia extenuatum, abluatur prius arcano tartari liquore, vt secedant spiritus adhaerentes. Is autem liquor è sale tartari per deliquium factus sufficit, modò ad purissimum sit filtratus. Postea in suo vitro affuso menstruo ad altitudinem digiti, aut etiam trium vel quinque, clauso vase ad calorem simi ponatur per mensem, qui modò plurium modò pauciorum est dierum, provt cito vel tardè soluitur, &citius procedit opus si aurum prius sit calcinatum, vel eius tinctura sumatur. Vbi solutum deprehenditur menstruum prius abstrahitur destillatione lenta, neque totum, sed relicta parte, quae liquiditatem oleosam praestare possit. Ita solutum quidem aurum est, sed nondum attenuatum. Itaque nouo menstruo affuso digeritur calore priore per septendium, post quod mutatur alio, &sic deinceps repetita opera, quousque auri substantia videtur ita attenuata, vt cum menstruo exactè sit permistum, eiusque gutta in vinum limpidum coniecta, id veluti crocus, tingat, citra praecipitationem ad fundum. Tunc solet tota quantitas menstrui, quae prius particulatim abstracta est, &reseruata, reponi, vnà digeri &tandem lentissima flamma prolici, ne quid de substantia auri egrediatur. Huius vnicam guttam propter acrimoniam in liquore millecuplo vix licet excedere. Si tamen acrius iusto est; quinta vini essentia affusa, &in circulatione posita, tandemque iterum separata, reperito crebrius labore, potest mitigari. Sed tunc plaerumque figitur, &in oleositatum metallicarum classem transmigrat. (Retundi acrimonia potest additamentis lenientibus, vt si sumatur è syrupo violaceo, rosaceo, &c.) (Descriptiones aliorum: Auri purgati vncia: aquae salis ammonij quantum satis: addantur aquae fortis guttae octo. Mista illa soluantur loco calido in aquam rubicundam. Effundantur soluta. In cucurbita destilletur liquor ad tertias residuas.