Latin
TRACT. I. CAPVT IIII
Andreas Libavius, Alchemia Libavii 92-2
Unproofread scanNot analysed yet
TRACT. I. CAPVT IIII. De magisterio consistentiae mutatę seruata substantia, vbi de metallis potabilibus. Magisterium consistentiae est, cum seruata essentia, consistentia ad pręstabiliorem est immutata. Hoc autem fit pluribus modis, non tam vt ipsi rei aliquid nobilitatis accedat, quàm vt ad vsum varium euadat commendatior, habiliorque. Frequentia &illustria sunt hic mineralia potabilia, pulueres eorundem, fixum, volatile, mollitum, induratum, &huiusmodi, quae declarantur exemplis potissimum metallorum.