Latin
EPISTOLA XXII. Eidem.
Andreas Schröder, Epistolarum 1.22.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quem O miserum te, si contemnis, propter dignitatem, divitias, mortem. Ego ego ipse (inquit Iehova) consolabor vos, quis tu, ut timeas hominem mortalem, qui quasi foenum arescet, et oblitus domini creatoris tui? Nunquid abbreviata, et parvula facta est manus mea, ui non sit in me virtus ad liberandum? Nunquid oblivisci potest mater infantis ut non misereatur? et si illa oblita fuerit, ego tamen non oblivissar tui. Nonne duo passeres asse vaeneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine patre vestro? Nolite ergo timere multis passcribus meliores estis vos. Vestri capilli omnes numerati sunt; Et capillus de capite vestro non peribit. Quoniam in me speravit liberabo eum, eripiam eum, et dicam populus meus es, et ipse dicet dominus meus es. De manu mortis liberabo eos, redimam eos, et convertam luctum illorum in gaudium, et consolabor eos et laetificabor a dolore. Et erit antequam clament, adhuc illis loquentibus ego audiam. Beati estis cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversus vos mentientes propter me. Gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in coelis. Sed hem hem quo eo? Egone te paucis? Ulterius certe progressus quam putavi. Non verbum addo. Ignosce, et vale.