Latin
EPISTOLA XXIII. Eidem.
Andreas Schröder, Epistolarum 1.23
Unproofread scanNot analysed yet
ACcepilitteras vestras. Pater voluit venirem domum. Libenter. O quid solutis est beatius curis Cum mens onus reponit, ac peregrino Labore fessi venimus Larem ad nostrum, Desideratoque acquiescimus lecto. Sed nunc qui possum? Occasio nulla. Nundinus tamen his Francofurtensibus si vivo et valeo certissime. Tuinterea sis, ut fuisti (speroenim, ne me fallas) virtutis studiosus. Fructus vide: Nihiltam alte natura constituit, quo virtus non possit eniti. Virtus omnia in se habet, omnia adsunt bona quem penes est virtus. Praestantiam vide. Alte virtus animosa cadit, Sed moesta venit crine soluto Megara. Omnis enim si inutilis, pater, mater, propinqui, noti ignoti te fugient, sed si sapiens, et virtutibus ornatus fueris, omnes tibi amici, et familiares. Haec cogita, et vale. Saluta affinem nostrum Bremer. Iohannem Meier etiam, cujus silentium miror.