Latin
EPISTOLA XXX. Eidem.
Andreas Schröder, Epistolarum 1.30.3
Unproofread scanNot analysed yet
Salve mi frater, praeparemus nos, peregrinamur. Anima scilicet, anima. Quod et Cyrus apud Xenophontem intellexit; et Plato in Phaedro, Phaedo, demonstrare conatus. Philosophica tamen omnia haec; Christianus sacrae scripturae consolationes praeferat, proferat. Vestri etiam praepositi liber de anima adprobus. Vidi, legi. Magnus illevir, Cimbriae stella. Vosne de me nuncloquimini? Tinniunt aures. Auguror, ut olim veteres teste Plinio. Vale, vale, vale.