Latin
1.31.1 to 1.31.2
Andreas Schröder, Epistolarum 1.31.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
ITterum in vicinia nostra adest miles, qui in Daniam tendit. Quid tibi novi scribam nihil scio. Hoc itaque hortor, semper te hominem cogites, Quae posse fieri non putes metuas tamen: Nam qui haec audita a docto meminissem viro, Futuras mecum commentabar miserias, Vt si qua invecta diritas casu foret, Ne me imparatum cura laceraret repens.