Latin
2.113 to 2.131
Annales Marbacenses, Ann. Marbac. 2.113-131
Not analysed yet
Ubi dum convenissent ,tractare ceperunt de statu regni et de pace reformanda. Ipso tempore per totum Iulium et Augustum permansit continua siccitas et estus multus, ita quod in locis harenosis ova congesto sabulo imposita post modicum tollerentur assata. Anno MCCXXXIII. Rex Heinricus colloquium habiturus apud Hagenowe convocavit episcopos, comites et barones de Alsatia et fecit iurari pacem. Ipse vero collecto exercitu movit expeditionem adversus ducem Bawarie, qui propter mortem patris sui non bene sentiebat cum rege. Dux autem, non valens sustinere tantam multitudinem et impetum regis et suorum, datis obsidibus venit ad deditionem et fecit pacem. Interim vero Theodericus comes de Monte Bilgardis fines Alsatie cum armatis intravit ad nocumentum abbatis de Murbach, qui ipsum priori anno vel antea captivaverat. Et iam comes quibusdam captivatis cum preda cepit abire. Orto autem clamore populi et turbis propter iuratam pacem concurrentibus, capitur ipse comes et in custodia ponitur episcopi Argentinensis. Quem episcopus rediens ab expeditione, accepta ab eo cautione quam oportuit, dimisit in pace. Ipso anno Curiensis episcopus occiditur. Item frater Cunradus de Martburch, per multa tempora crucis predicator, a malignis hominibus interfectus est. Ipsis temporibus Elysabeth provincialis comitissa Tůringie, filia regis Ungarie, uxor Lůdewici quondam lantgravii, qui in itinere crucis apud Brundisium vita decessit, mulier sancta et religiosa, post mortem signis et miraculis clarescere cepit. Anno MCCXXXIIII. Hyemps horrida et dampnosa vineis et fructibus per totum Ianuarium duravit. Eodem anno Fridericus comes de Pfirrite in captivitate positus a filio occiditur. Eodem anno propter multa mala quae pullulabant in terra marchio de Baden profectus est in Syciliam ad imperatorem, suggerens ei, ut intraret Alemanniam pro statu regni ordinando. Quod tamen indigne tulit Heinricus rex, filius imperatoris. Anno MCCXXXV.