Latin
2.132 to 2.145
Annales Marbacenses, Ann. Marbac. 2.132-145
Not analysed yet
Intelligens rex patrem adventurum ,timens eum cepit sibi asciscere amicitias principum et baronum et civitatum suarum. Unde incipiens a Basilea ab omnibus civitatibus suis in Alsatia accepit obsides, ne ab eo resilirent. Disposuit etiam cum illis de Nifen et cum aliis quibusdam, quod bello impetierunt marchionem. Qui certus de adventu imperatoris viriliter se defendit. Misit quoque marscalcum de Iustingen in Lombardiam, ut Mediolanenses sibi confederaret ; qui etiam adduxit secum quosdam de melioribus Mediolanensium et partis eorum ad fines istos, ut inter regem et ipsos pactum federis confirmarent. Episcopum vero Erpipolensem cum Heinrico de Nife direxit in Gallias ad regem Francie, ut cum eo convenirent de matrimonio inter utriusque pueros contrahendo; qui redierunt infecto negotio. Et hec omnia propter timorem patris. Imperator autem circa festum beati Iohannis baptiste intravit Alemanniam. Quo audito principes et civitates directis nuntiis suis salutaverunt eum quasi de adventu eius gaudentes. Ipse vero imperator missis nuntiis invitavit principes ad sollempnem curiam celebrandam apud Moguntiam in assumptione beate Marie. Interea H. rex, filius imperatoris, qui, ut prius dictum est, plurimos in suum favorem et auxilium per donativa attraxerat, persuasu cuiusdam Hermanni magistri domus Theutonicorum et fratris B. eiusdem domus accessit ad patrem. Qui statim fecit eum haberi sub custodia et post aliquantulum temporis captum relegavit eum in regno Apulie, ubi sub arta custodia tenebatur iusto Dei punitus iudicio. Qui tempore prosperitatis timorem Dei postposuit et tyrannorum usus consilio honestos viros contempsit et fedus vere paternitatis rupit, qui nobile regnum Alemannie integrum una cum prediis regalibus et reditibus, quos iure hereditario possederat, sine omni obligatione sibi reliquerat; et istis divitiis non contentus fere omnia adnichilaverat. Etiam viros religiosos et monasteria per tyrannidem opprimebat, et provincia ita attenuata fuerat, quod nulla pax itinerantibus erat.