Latin
1.262 to 1.264
Annales Regni Francorum, Annales Regni Francorum (annales Laurissenses Maiores) 1.262-264
Not analysed yet
Transacta hieme, ut primum herba pabulum iumentis praebere potuit, tres illi exercitus contra Liudewitum mittuntur. Quorum unus de Italia per Alpes Noricas, alter per Carantanorum provinciam, tertius per Baioariam et Pannoniam superiorem intravit: et duo quidem, id est dexter ac sinister, tardius ingressi sunt, eo quod unus Alpium transitu hostium manu resistente prohibebatur, alter et longitudine itineris et Dravo flumine, quod traiciendum erat, impediebatur; medius autem, qui per Carantanos intrabat, quamquam in tribus locis ei resisteretur, feliciore usus fortuna ter hoste superato, Dravo etiam transmisso celerius ad destinata loca pervenit. Contra haec Liudewitus nihil molitus munitione tantum castelli, quod in arduo monte construxerat, se suosque continuit et nec belli nec pacis vel per semet ipsum vel per legatos ullum cum eis sermonem habuisse dicitur. Exercitus vero, postquam in unum convenerunt, totam pene regionem ferro et igni devastantes haud ullo gravi damno accepto domum reversi sunt. Is tamen, qui per Pannoniam superiorem iter fecerat, in transitu Dravi fluminis ex locorum et aquarum insalubritate soluti ventris incommodo graviter adfectus est, et pars eius non modica hoc morbo consumpta est. Hi tres exercitus de Saxonia et orientali Francia et Alamannia, Baioaria quoque atque Italia congregati sunt. Quibus domum reversis Carniolenses, qui circa Savum fluvium habitant et Foroiuliensibus pene contigui sunt, Baldrico se dediderunt; idem et pars Carantanorum, quae ad Liudewiti partes a nobis defecerat, facere curavit. Foedus inter nos et Abulaz regem Hispaniae constitutum et neutrae parti satis proficuum consulto ruptum bellumque adversus eum susceptum est. In Italico mari octo naves negotiatorum de Sardinia ad Italiam revertentium a piratis captae ac dimersae sunt: de Nordmannia vero tredecim piraticae naves egressae primo in Flandrensi litore praedari molientes ab his, qui in praesidio erant, repulsae sunt; ubi tamen ab eis propter custodum incuriam aliquot casae viles incensae et parvus pecoris numerus abactus est. In ostio Sequanae similia temptantes resistentibus sibi litoris custodibus, quinque suorum interfectis inritae recesserunt. Tandem in Aquitanico litore prosperis usae successibus vico quodam, qui vocatur Buyn, ad integrum depopulato cum ingenti praeda ad propria reversae sunt.