Latin
1.265 to 1.270
Annales Regni Francorum, Annales Regni Francorum (annales Laurissenses Maiores) 1.265-270
Not analysed yet
Hoc anno propter iuges pluvias et aerem nimio humore resolutum magna incommoda contigerunt. Nam et hominum et boum pestilentia tam inmane longe lateque grassata est, ut vix ulla pars totius regni Francorum ab hac peste inmunis atque intacta posset inveniri. Frumenta quoque et legumina imbrium adsiduitate corrupta vel colligi non poterant vel collecta conputrescebant. Vinum etiam, cuius parvus proventus eodem anno fuit, propter caloris inopiam acerbum et insuave fiebat. In quibusdam vero locis de inundatione fluminum aquis in plano stagnantibus autumnalis satio ita impedita est, ut penitus nihil frugum ante verni temperiem seminaretur. Luna defecit VIII. Kal. Decembr. hora noctis secunda. Imperator post peractum Carisiaci conventum autumnalemque venationem ex more completam Aquasgrani reversus est. [821] DCCCXXI. Conventus mense Febr. Aquis habitus et in eo de bello Liudewitico tractatum ac tres exercitus ordinati, qui futura aestate perfidorum agros per vices vastarent. Simili modo de marca Hispana constitutum et hoc illius limitis praefectis imperatum est. Iterumque conventus mense Maio Noviomagi habendus condictus est comitesque, qui illuc venirent, deputati. Eo domnus imperator post festi paschalis expletionem per Mosam navigavit; ibique constitutam annis superioribus atque conscriptam inter filios suos regni partitionem recensuit ac iuramentis optimatum, qui tunc adesse potuerant, confirmavit. Susceptisque ibidem Paschalis Romani pontificis legatis, Petro videlicet Centumcellensi episcopo et Leone nomenclatore, eisdemque celeriter absolutis, comitibus etiam, qui aderant, ad expeditionem Pannonicam destinatis ipse paululum ibi remoratus Aquasgrani reversus est. Et post paucos dies per Arduennam iter faciens Treveros ac Mettis venit; indeque Rumerici castellum petens reliquum aestivi caloris et autumni dimidium exercitatione venatoria in Vosegi saltu atque secretis exegit. Interea Borna dux Dalmatiae atque Liburniae defunctus est, et petente populo atque imperatore consentiente nepos illius nomine Ladasclavus successor ei constitutus est. Adlatum est et de morte Leonis Constantinopolitani imperatoris, quod conspiratione quorundam optimatum suorum et praecipue Michahelis comitis domesticorum in ipso palatio sit interemptus; qui suffragio civium et praetorianorum militum studio infulas imperii suscepisse dicitur. Fortunatus patriarcha Gradensis, cum a quodam presbitero suo nomine Tiberio apud imperatorem fuisset accusatus, quod Liudewitum ad perseverandum in perfidia, qua coeperat, hortaretur eumque ad castella sua munienda artifices et murarios mittendo iuvaret et ob hoc ad palatium ire iuberetur, primo velut iussionem impleturus in Histriam profectus est, inde simulato reditu ad Gradum civitatem nullo suorum praeter eos, cum quibus hoc tractaverat, suspicante nanctus occasionem clam navigavit, veniensque Iaderam Dalmatiae civitatem Iohanni praefecto provinciae illius fugae suae causas aperuit, qui eum statim navi impositum Constantinopolim misit.