Latin
1.1 to 1.3
Annales Xantenses, Annales Xantenses Qui Dicuntur. 1.1-3
Not analysed yet
PRAEFATIO. Annalium qui dicuntur Xantensium codex, ut videtur re vera unicus, exstat Londinii in museo Britannico, inter Cottonianos, Tiberius C. XI. signatus, membr. ,isque satis aegre servatus. Vix enim effugit cladem bibliothecae Cottonianae a. 1731. incendio illatam, quo margines foliorum adusti sunt, quamquam textus integer permansit. Libri qui in bibliotheca publica civitatis Hamburgensis (nr. 18) atque in bibliotheca regia Havniensi (nr. 624) inveniuntur iam non sunt nisi exemplaria eiusdem, circa a. 1600. exarata. Descripsit codicem Londiniensem, in quo hos annales a. 1827. invenit, G. H. Pertz in SS. t. II, p. 217 sqq. ; tum K. Hampe, qui eum in itinere Britannico a. 1895. et 1896. suscepto vidit, in 'N. Archiv' t. XXII, p. 633 sq. Etiam liber Karoli de Richthofen, 'Die ? ltesten Egmonder Geschichtsquellen' (Berolini 1886) p. 168 sqq. dignus est qui adhibeatur. Videre me non potuisse doleo quae M. S. Pols in libro Roberto Fruin a discipulis dedicato 'Geschiedkundige opstellen' (Hagae 1894) ad rem disseruit. Confectus est hic codex, cui etiam manus saec. XV. in folio olim� anteposito (nunc 2) Donationes ecclesie traiectensis et nostre cum cronicis inscripsit, in monasterio Egmondano dioc. Traiectensis. Et est quidem collectaneus, qui multa et varia diversis manibus a saec. X. usque ad initium saec. XIII. scripta, velut Einhardi Vitam Karoli M., Reginonis� chronographiam (sine continuatione), Annales Egmondanos (cum excerptis ex Reginonis chronico coniunctos), contineat. �Annales Xantenses manu saec. XI. litteris satis gracilibus� exarati in f. 132-145. leguntur; scripturae specimen ex a. 865. desumtum tab. VII. SS. t. II, p. 219. addita ostendit. G. H. Pertz, qui hos annales ibidem p. 217 sqq. primus et usque adhuc solus edidit, eos etiam satis emendate recognovit. K. Hampe, cuius collatione nobis uti licuit, librum denuo conglutinatum atque numeros foliorum paulo mutatos, sed nonnisi pauca corrigenda vel supplenda invenit. In linguam Germanicam Annales Xantenses bene transtulit paucisque adnotationibus accuratius illustravit vir doctissimus C. Rehdantz b. m. in collectione 'Geschichtschreiber der deutschen Vorzeit' inscripta, cuius editio altera (t. XXIII, saeculi IX. t. VIII, 1889) idem opus a W. Wattenbach diligenter retractatum exhibet. Praeterea intellegenter� arguteque de his annalibus Hans Steffen in 'Neues Archiv' t. XIV, p. 87 sqq. egit.