Latin
1.4 to 1.6
Annales Xantenses, Annales Xantenses Qui Dicuntur. 1.4-6
Not analysed yet
Praecedunt in codicis f. 128? -130? . annales 640-789, sed multis annis nihil adscriptum est. At iam Pertz� perspexit hos multo posterius a monacho Egmondano suppletos esse. Etiam fontes, ex quibus conscripti sint, explorare conatus est, quos postea alii viri docti accuratius indicaverunt. Sunt inprimis chronographia Sigeberti, tum Reginonis, praeterea alii, quos in editione eius supplementi (infra p. 34-39) laudavimus. Adhibitae sunt hae notae in� Chronico Hollandiae. Eadem manus etiam in fol. quod iam 131. numeratur, olim assuto, nunc male inserto, annales breves ex Xantensibus necnon ex Sigeberti chronico excerptos addidit, quos Pertz 'Annalium Xantensium Appendicem'� inscripsit et l. c. p. 236. item publici iuris fecit, nos maximam eorum partem, qui nullius pretii sint, neglegendam censuimus. Primus editor Annales Xantenses a. 790-829. �Annalibus regni Francorum (quos Annales Laurissenses et� Einhardi nuncupavit) tamquam fundamento inniti putavit. Quod tamen nonnisi ex parte et cum aliqua exceptione concedi potest. Nondum noverat ille vir b. m. Annales illos vulgo Maximinianos dictos, quos a. 1844. l. b. de Reiffenberg in lucem dedit, deinde G. Waitz perita manu indagavit atque� in SS. t. XIII, p. 19 sqq. recognovit. Quibuscum nostri tam arta affinitate coniuncti sunt, ut ab a. 790, quo incipiunt, usque ad 811, quo illi desinunt, haud dubie maximam partem ex eodem annalium libro profecti sint. Nec minus dare apparet hunc librum inde ab a. 797. Annales regni Francorum omnino secutum esse, sed post a. 811. nostri non iam ex illis repetita praebent, sed alia nituntur memoria annalium, quam indicare difficile est, nisi pauca ex Thegani Vita Hludowici imperatoris deprompta credere velis. Ceterum partes horum annalium satis diversae. In relatione a. 834. (p. 9) scriptor Hlothario favet, Hludowicum Germaniae regem, qui adversus fratrem astute et infideliter egerit, reprehendit. Postea Hlotharii ne obitus quidem notatus, Hludowicus (a. 869. 873, p. 27. 32) rex ceteris in� imperio quondam Karoli M. regnantibus sapientior et iustior atque pater pius laudatur. Nec tamen ideo cum Georgio Pertz opus duobus saltem scriptoribus, immo viri d. H. Steffen opinionem sequentes totum eidem deberi censemus. Priora tam neglegenter aliunde excerpta, ut nonnumquam intellegi iam nequeant, nisi fontem ipsum adeas vel fragmenta quae praebent alio modo supplere coneris. Postrema pars,� praesertim inde ab a. 869. aliquanto maioris pretii, quippe qua res multo uberius atque ab eo cui curae cordique fuerint tractentur. Illic aliis obnoxius eorum iudicium temere suum fecisse videtur, hic propriam mentem secutus suo iudicio stetit. Temporum quoque ratio, antea saepius turbata, numeris annorum 854-872. etiam post veros semper uno remanentibus, extremo in fine tandem ad suum ordinem redit. Sermo, ubi auctor iam sua praebet, grandiloquus et verbis Bibliae Vulgatae nimis refertus, sed semper quasi prisco indulgens et qui contra legem grammaticam graviter peccet. �Animadvertas velim participium praesentis pro indicativo usurpatum, immo coniunctionem ut cum indicativo positam.